Rozmiar: 15909 bajtów

- 63 -

1296, Oktober 10. Breslau.

Magister Petrus dictus Lapis, Kanonikus und Official des Breslauer Domstifts, spricht dem Kloster die von dem Pfarrer Johannes von Alt.Grottkau streitig gemachten Zehnten in letzterem Orte und in der Villa Caesaris zu.

(I)n nomine domini amen. Noverint universi presentes litteras inspecturi, quod, cum coram nobis magistro Petro dicto Lapis, canonico ecclesie Wrat. et officiali curie ibidem dominus Johannes plebanus de Antiquo Grotchow per Johannem et Tylonem fratres monasterii de Camenz ordinis Cysterciensis syndicos et procuratores abbatis et conventus eiusdem monasterii super decima unius mansi et super decima sex mansorum, qui omnes siti sunt in predicto Antiquo Grothchow, et etiam superdecima de duobus mansis sitis in villa Cesaris essetadiudicium evocatus et super eisdem decimis eidem domino Iohanni questio moveretur, idem dominus Iohannes in iudicio presentialiter constitutus cessit de eisdem decimis predictorum mansorum prefatis abbati et conventui predicti monasterii de Camenz renuncians omni iuri inperpetuum, quod sibi in eisdem decimis competere videbatur. Super fructibus vero perceptis et qui percipi poterant in eisdem decimis prefatus dominus I. submisit se gracie predictorum. Nos itaque predictas decimas de prefatis mansis debere pertinere ad prenominatum monasterium de Camenz pronunciamus in hiis scriptis. In cuius rei testimonium nostrum sygillum officialis presentibus litteris duximus apponendum. Actum et datum Wrat. VIo. Ydus Octobris anno domini M°. CC°. XC°. VI°. presentibus dominis : magistro Wencezlao canonico ecclesie sancti Egidii, Sdeschone dyacono, Petro subdyacono vicariis de choro Wrat., Frizcone de Widna, Bertoldo de Merica, Mauritio de Rosmanka plebanis et aliis multis.

Or. Perg. Das S. an einem Pergamentstreifen; vgl. No. LXII.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów